EPIGRAMMA XXIII
Res est mira, fidem fecit sed Graecia nobis
Ejus, apud Rhodios quae celebrata fuit.
Nubibus Aureolus, referunt, quod decidit imber,
Solubi erat Cypriae junctus amore Dea:
Tum quoque, cum Pallas cerebro Jovis excidit, aurum
Vase suo pluviae sic cadat instar aquae.
Play / XXIV.html