EPIGRAMMA XLVII
Hinc, ubi Sol oritur, Lupus advenit, ast ubi Ponto
Mergitur, inde canis, qui duo bile tument.
Hunc is, et hic illum, stimulante furore momordit,
Et rabidus rictu visus uterque fuit.
Sunt gemini hi lapides, gratis qui dantur ubique
Omnibus atque omni tempore, quos teneas.
Play / XLVIII.html