EPIGRAMMA XLIV
Syria Adonidem habet, Dionysum Graecia, Osirim
Aegyptus, qui sunt nil nisi SOL Sophiae:
ISIS adest soror et conjunx ac mater Osiris,
Cujus membra Typhon dissecat, illa ligat.
Defluit at pudibunda mari pars, sparsa per undas,
Sulphur enim, SULPHUR quod generavit, abest.
Play / XLV.html